라틴어 문장 검색

pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem facti possunt movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:6)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:2)
Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:3)
est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione et purgatione medicorum conturbatio mentis aufertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:5)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 244:1)
foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:1)
II 2) et 337 2 contractio, contrahi (συστολή, συστέλλεσθαι) 263 26 368 4.6. 13 395 15.24 contractiuncula 359 8 in contrarias partes disserere 284 3 conturbatio (species metus) 370 19 (latiore sensu) 372 6 conveniens v. consentaneus et ὁμολογούμενοσ cor 226 28 229 20 2386 247 17 corpus v. ἄτομοι, στοιχεῖον corpusculum v. ἄτομοι cupiditas v. ἐπιθυμία cupiditas gloriae (φιλοδοξία 373 6 401 11 314 4 culpa 336 1 344 8 354 8 402 9 Declamitare, declamatio 220 23 declinatio (e)/kklisis) 367 25 decorum (= honestum) 295 17 dedecus 286 20 287 22 294 917 305 12 delectatio (κήλησισ) 370 23 demntia 320 24 321 7 386 27 depravari (διαστρέφεσθαι) 316 16 desiderium (= πόθοσ) 371 12 275 15 al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION